monumenta.ch > Augustinus > sectio 2

Wortauswahl für das Suchen

Melden Sie einen Fehler in dieser Sectio
Augustinus, Enarrationes in Psalmos, 102, 2
Repetit hoc, et expressius dicit quod dixerat, Benedic, anima mea, Dominum: et omnia interiora mea, nomen sanctum eius. Puto quia non ad interiora corporis loquitur; puto eum non hoc dicere, ut pulmo noster et iecur, et si qua sunt intestina carnis, erumpant in vocem benedictionis Domini. Est quidem pulmo pectoris nostri quasi follis quidam anhelans spiritum reciprocum, qui spiritus concepti aeris in vocem et sonum exprimitur, cum verba digerimus ; nec potest aliquid vocis sonare ab ore nostro, nisi quod pulmo expressus emiserit: sed non hinc agitur; hoc totum ad aures hominum. Habet aures Deus, habet et sonum cor. Interiora sua alloquitur homo, ut benedicant Dominum, et dicit eis: Omnia interiora mea nomen sanctum eius benedicite. Quaeris quae sunt interiora tua? Ipsa anima tua. Quod ergo ait, Benedic, anima mea, Dominum; hoc ait, omnia interiora mea, nomen sanctum eius: subauditur enim, Benedicite. Clama voce, si est homo qui audiat: sile voce, quando non est qui audiat; interiora tua nunquam deest qui audiat. Itaque sonabat iamdudum benedictio de ore nostro, et haec ipsa verba cantabamus: Benedic, anima mea, Dominum; et omnia interiora mea, nomen sanctum eius. Quantum satis fuit tempori cantavimus, et siluimus: numquid interiora nostra silere debent a benedictione Domini? Alternet pro tempore sonus vocum, perpetua sit vox interiorum. Cum convenis ad ecclesiam hymnum dicere, sonat vox tua laudes Dei: Dixisti quantum potuisti, discessisti; sonet anima tua laudes Dei. Negotium agis; laudet Deum anima tua. Cibum capis; vide quid ait Apostolus: Sive manducatis, sive bibitis, omnia in gloriam Dei facite . Audeo dicere: cum dormis, benedicat anima tua Dominum. Non te excitet cogitatio flagitii, non te excitet dispositio furti, non te excitet condicta forte corruptio. Innocentia tua etiam in dormiente vox est animae tuae. Benedic, anima mea, Dominum; et omnia interiora mea, nomen sanctum eius.